præstabilis / uti quidem si forte cælo erit præ cæteris omni
bus
miti / et incredibili æqualitate perseueranti. Qualis
apud
mercem / quo loci homines tam uiuant quamdiu uelint.
Vtique si feret ea quidem regio aliquid nusquam uisum ali
bi
: et generi hominum optabile atque salutare. Qualis est
quæ
succinos / cinnamum / balsamum ue ferat. Vtique si di
uina
uis aliqua inerit: Qualis solo eubosio insula quam omni
penitus
nocuo esse immunem ferunt. Aream quando ea qui
dem
pars quota regionis est cuncta hæc omnia honestabunt
quæ
ornamento regionis conferant: sed ab rerum natura
plures
paratioresque præstantur commoditates quibus area
quam quibus regio reddatur celeberrima: habentur enim quæ
passim
uariam et multiplicem admirationem sui præbeant
promontoria petræ / uerrucæ / auerni / antra / fontes / et eius
modi
: quibus admirationis causa ædificasse præstet quam alibi.
Neque desunt ueteris alicuius memoriæ uestigia: in quibus
et
tempora et rerum hominumque conditio attulerit quod ocu
los
mentesque moueat cum admiratione. Mitto illa. Et locum
ubi
troia fuit: et campos cruore madentes leuticos / trasime
nos / et mille huiusmodi. Hominum uero manus et ingenium
quam multa ad eam rem conferant / non facile dixerim. Mitto
cætera
quæ faciliora sunt. Platanos per mare usque in insu
lam
Diomedis aduectas areæ condecorandæ gratia. Et a ma
ximis
uiris positas columnas / obeliscos arbores / quæ posteri
uenerentur. Qualis apud arcem athenis diu stetit olea a Neptu
no
et Minerua posita. Mitto et multo aeuo seruatas et a ma
ioribus
posteritati per manus traditas res. Qualis apud che
bron therobyntus: quam a principio mundi ad Iosephi histo
rici
tempora durasse ferunt. Illud pulcherrime faciet ad rem
maiorem
immodum honestandam: commentum quidem ele
gans
at que perastutum: quod lege prohibuere / nequis mas
templum
Bonæ deæ / ne ue in ædem Dianæ ad porticum pa
triciam
ingrederetur. Et apud tanagram / nequa mulier eu
nosti lucum: ne ue item interiora templi ierusalem penetraret