dem aliquid certa cum ratione artis est. Rectam iccirco et
probatam
edificationem quis negabit non nisi ex arte posse
duci
: equidem certe ipsa hæc pars quæ circa pulchritudi
nem
ornamentaque uersatur / primaria omnium quom sit hu
ius
nimirum ipsius partis aliqua certa et constans erit ratio
atque
ars quam qui negligat insulsissimus est. Sed sunt qui
bus
ista non probentur / dicantque solutam et uagam esse quan
dam
opinionem / qua de pulchritudine atque omni ædifica
tione
iudicemus: et pro cuiusque libidine uariam et muta
bilem
esse formam ædificiorum nullis artium præceptis ad
stringendam
. Commune hoc ignorantiæ uitium est: quæ ne
scias
nequicquam esse profiteri. Tollendum errorem hunc
statuo
: non tamen illud assummo ut prolixius rimari opor
tere
censeam quibus primordiis emanarint artes: quibus ra
tionibus
ductæ: quibus alimentis creuerint. Sit non ab re quod
aiunt
artium parentem fuisse casum / at que aduersionem.
alumnum usum atque experimentum: cognitione uero atque
ratiocinatione
excreuisse. Sic serunt mille annis a mille mi
libus
hominum medicinam inuentam extitisse: itidem et nau
ticam
/ et plerasque omnes istiusmodi artes minutis addita
mentis
excreuisse. Aedificatoria quantum ex ueterum mo
numentis
percipimus / primam adolescentiæ ut sic loquar /
luxuriem profudit in asia. Mox apud græcos floruit. Postre
mo
probatissimam adepta est maturitatem in italia. Sic
enim
mihi fit uerisimile: reges illos rerum affluentia et
ocio abundantes ubi se suaque opes septrique maiestatem
et
amplitudinem intuebantur quod esse opus tectis grandiori
bus
/ et pariete honestiore intelligerent / cepisse cuncta secta
ri
/ atque colligere: quæ facerent ad eam rem: et quo maximis et
honestissimis
uteretur ædificiis: maximis fortassis arboribus
tecta
ponere: ex lapide minus ignobili parietem ducere usur
passe
: præstitit opus admirationem atque etiam gratiam. Indeque
laudari
uasta fortassis opera sentirent: quod que imprimis regium esse
munus
arbitrarentur ea facere quæ priuati non possent opum im