ulla hominum arte poterit quod ab hominum iniuria satis
munitum
sit. At pulchritudo etiam ab infestis hostibus im
petrabit
ut iras temperent / atque inuiolatam se esse patiantur:
ut
hoc audeam dicere nulla re tutum æque ab hominum in
iuria
atque ille sum futurum opus: quam forme dignitate ac uenu
state
. Huc omnis cura / omnis diligentia / omnis impensæ ra
tio
conferenda est: ut quæ feceris cum utilia et commoda sint:
tum
et præcipue sint ornatissima ac perinde gratissima: quo
ad
qui spectent / nulla in re alibi tantum erogatum esse im
pensæ
malint quam istinc. Sed pulchritudo atque ornamentum per
se
quid sit: quid ue inter se differant fortassis animo aperti
us
intelligemus quam uerbis explicari a me possit. Nos tamen
breuitatis
gratia sic diffiniemus: ut sit pulchritudo quidem
certa
cum ratione concinnitas uniuersarum partium in eo cuius
sint
: ita ut addi / aut diminui / aut immutari possit nihil / quando
improbabilius
reddat. Magnum hoc et diuinum quo perfi
ciendo
omnes uires artium et ingenii consumuntur: raroque
uel
ipsi naturæ cuique concessum: ut in medium proserat quod
plane
absolutum atque omni ex parte perfectum sit. Quibus in
quit
ille apud Ciceronem / athenis extat ephebus pulcher.
Deesse aliquid spectator ille formarum: aut plus esse in his
quos
non probaret intelligebat: quod ipsum cum pulcherrimis
rationibus
non conueniret: illis ni fallor / adhibita ornamen
ta
hoc contulissent: fucando / operiendoque siqua extabant
deformia
/ aut comando expoliendoque uenustiora. Vt in
grata
minus offenderent: et amena magis delectatent. Id
si
ita persuadetur / erit quidem ornamentum quasi subsi
diaria
quædam lux pulchritudinis / atque ueluti comple
mentum
. Ex his patere arbitror / pulchritudinem quasi
suum
atque innatum toto esse perfusum corpore quod pul
chrum
sit: ornamentum autem afficti et compacti naturam
sapere
magis quam innati. Rursus sic est ut prosequar. Qui ita
ædificant / ut quæ ædificent probari uelint / quod uelle debent
qui
salem habent hos certa sane moueri ratione. Facere qui