deliramentis potius quam probatissimis laudatissimorum opum rationibus
delectari
quibus ex rebus futurum negabat nemo quando breui hæc pars
ut
ita loquar uitæ et cognitionis penitus esset interitura. Idcir
co
hæc cum ita essent: non poteram non facere / quin de commen
tandis
his rebus et sæpe et diu cogitarem. Inter cogitandum quidem tam
eas
res / tam dignas tam utiles tam in uita hominum necessarias
quæ
sese ultro afferrent scribenti non negligendas instituebam: offi
ciique
esse censebam uiri boni et studiosi conari: ut partem hanc eru
ditionis
quam prudentissimi maiores semper maximi fecissent ab
interitu uendicarem. Itaque anceps eram incertusque consilii / pro
sequerer
ne an potius intermitterem. Peruincebat amor operis
et
studiorum charitas: et quod ingenium præstare satis non potuisset
studium ardens et incredibilis diligentia suppeditabat. Nihil usque
erat
antiquorum operum / in quo aliqua laus elucesceret: quin
ilico
ex eo peruestigarem siquid possem perdiscere. Ergo ri
mari
omnia / considerare / metiri / lineamentis picturæ collige
re
nusquam intermittebam / quoad funditus quid quisque attulis
set
ingenii aut artis prehenderem atque pernoscerem. Eoque pacto
scribendi
laborem leuabam / discendi cupiditate atque uolupta
re. Et profecto tam uarias res / tam dispares / tam dispersas /tam
ab
usu et cognitione scriptorum alienas colligere in unum / et
digno
recensere modo / et apto locare ordine / et oratione tracta
re
accurata et certa ratione monstrare prorsus est facultatis et eru
ditionis
maioris quam in me profitear: me tamen nequicquam penitet
mei
: si quod omnino institueram assecutus sum: ut qui me legerint
esse
mefacilem dicendo maluisse statuant quam uideri eloquentem.
Quod unum quam sit difficile in istiusmodi rebus commentandis ma
gis
nouere experti quam credant qui periculum non fecere. Et ni
fallor
/ quæ scripsimus ita scripsimus: ut esse latina non neges
et
satis intelligantur. Id ipsum in his quæ sequuntur pro uiribus
efficiemus
ex tribus partibus quæ ad uniuersam ædificatio
nem
pertinebant: uti essent quidem quæ astrueremus ad usum
apta
: ad perpetuitatem firmissima / ad gratiam et amenitatem
peracissima: primis duabus partibus absolutis restat tertia omnium