Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
crudo latere craticiis: creta acerato materia.
In extimis
autem illud putabit non perpetuo dari: ut uicino frugi et
commodo utatur: ea re circuet domum pariere contra ho
minum ac temporum iniurias firmiore: uiculosque conter
minales aut ita ponet latos: ut aura mature siccentur: aut ita
ponet arctos ut uno canali amborum stillicidiorum efflu
uia excipiantur atque deuomantur.
Inter pluuiares istiusmo
di uiculi ac multo magis canales ipsi multo fastigiabuntur:
ne resideat aqua: neue refundatur: sed confestim expurge
tur uia quam id fieri possit breuissima.
Cæterum de his omni
bus summatim quæ repetenda uideantur / cum his quæ pri
mo libro transegimus hæc sunt: Quæ partes ædificii ignium
casibus immunes esse debent: quæ temporum iniuriis obie
ctæ sunt: quæ obelusiora esse: quæ strepitu carere oportet /
testudinentur.
Terrenas omnes habitationes testudinari per
placet: quæ terrenis superastruantur salubriores reddentior
contignatione.
Quibus ad crepusculum usui uenit lux: uti
sunt salutatio / ambulatio / et præcipue bibliotheca æquino
ctium orientem spectent.
Quæ tineam / pallorem / mucorem /
eruginem ue metuant uestis / libri / arma / semen / esculetaque
omnia meridie atque occidente coerceantur.
Si æquabili ortus
est lumine pictori / scriptori / scalptori et eiusmodi septemtrio
nem dato.
Demum uertito æstiua omnia ut boream excipi
ant: hiberna meridiem uerna et autumnalia orientem.
Occi
duum uero solem balneis et uernis cenaculis dato.
Hæc si
non licet ex sententia / æstiuis commodissimas partes præ
occupato.
Et mea quidem sententia qui ædificat æstiuis aedi
ficet usibus si sapit: nam hibernis ut fiat satis leue est negocium:
claudito: et focum incendito.
Contra æstum multa requeruntur: sed iu
uant ea quidem non semper multum.
Eo igitur hibernis facito area sit mo
dica altitudo modica apertiones modicæ / æstiua contra omni ex
parte habento lassa patula omnia.
Facito sit captatrix auræ gelidi
usculæ soles aut et ab sole missos flatus excludito multus