sit ædificationes: quoad familiæ usibus abunde prouisum sit.
Primis usibus primæ: dignioribus digniores partes distri
buentur
. Demum curabitur ut sint parata discretaque loca:
quibus
cum messem fructus ue / tum instrumenta omnisque
denique
superlectilis asseruetur. Non deerit / ubi ad res di
uinas
: ubi ue mundum muliebre / et quæ ad sestes dies: et
quæ
ad uirilem ornatum solemnium dierum: et ubi arma atque
tæla et ubi quæ ad lanificia: et ubi ad epulationes / et hospi
tum
aduentum: et quæ ad rara temporum negocia annume
rata
adscriptaque seruentur. Alibi quod menstruum: alibi
quod
anuum: alibi quod ad usus debetur quotidianos: quæ
singula
sub conclaui ubi esse non poterunt / curandum est ma
xime
ut sint sub conspectu: eo id magis quo in rariore futu
ra
sunt usu. Nam quæ res quotidie uidetur / ea plane minus
metuet
furem. Tenuiorum ædificationes quarum servi facultates
ex
locupletiorum lautitie sibi exempla uendicabunt: quæ
imitentur
: hac adhibita moderatione ut emolumenti ratio
nes
post habuisse nunquam uelint uoluptati. Ergo istorum
uilla
non multo minus prospiciet boui et gregi quam uxori. Vo
let
palumbariam piscinam et eiusmodi ad fructum non ad de
litias: parabit tamen uillam meliuscule: quo mater familias
illic
lubentius uersari: et rem domesticam diligenter cura
re
assuescat. neque tantum utilitati fructuique prospiciet:
quin
imprimis ualitudini consulat. Vbi aerem mutare opus
sit
per hiemem id facias monebat Cellus: minus enim cum
periculo
bruma graue perferre cælum assuescimus / quam æsta
te
. At nos uillam æstate potissimum petimus. Curandum
igitur
/ ut sit illa quidem longe saluberrima. Intra urbem
sub
ædibus tabernam quæstuariam habere quam triclinium ap
paratiorem
: id demum ad suas spes et cupiditates coducere
arbitrabitur
: captabitque in triuio angulum: in foro fron
te
: intra militarem uiam perspicuum reflexum: neque alia
ferme
sollicitus erit cura / quae ut expositis uenalium illece
bris
aucupetur. Intestinis operibus non indecenter utetur :