tu terra sunt abigantur et ablegentur. Robusteo sterquilinio
serpens
non orietur. Hoc prætereundum non censeo. Nam
quid
hoc mali est in agro sterquillinia ponimus loco abdito
atque
excluso, ne quid familiam rusticam offendat fetori
bus
sub rectis uero et prope sub puluinari cellis primariis:
quibus
alioquin integras captamus quietes: laterinas habe
re
priuatas hoc estt apothecas pestilentissimi fetoris uolumus.
Si egrotabit trulla et uasculo commodius utetur. Bene aut
ualentibus
quid ni abigendam istanc nauseam ducas non ui
deo
. Et spectasse liceat cum cæteras alites tum imprimis hi
rundines
quantopere curent pullos habere suos nido nequicquam
fedo. Mirum quid moneat natura. Nam et pulliculi cum pri
mum
per ætatem firmatis membris licet non nisi ex nido onus
uentris deiiciunt, adsunt et parentes: qui quidem quo lon
gius
seditatem abigant rostro pullorum segestionem aere ea
dentem
excipiunt atque: asportant. Naturæ igitur bene ad /
monenti
parendum censeo. Sed uilla et urbana locupletiorum
diuersoria inter se hoc differunt: quod fortunatis uilla æstiuum
diuersorium est / urbanis tectis ad brumas commodius tole
randas
utuntur. Inde adeo ex agro omnem lucis / auræ / spa
tii
/ prospectusque amenitatem captant / ex urbe umbratiles
et
molliores delitias sequuntur. Sat iccirco est si quæ ad usum
ciuilem
oportuna sunt / intra urbem cum dignitate et salu
britate
præstantur: quoad tamen locorum angustiæ et lumi
nis
copia patietur: omnem sibi uillæ amenitatem atque iucun
ditatem
ædes urbanæ arripient. Habebunt quidem præter lassi
tatem sinus / etiam porticum / ambulationen / gestationem /
atque
hortorum delitias et eiusmodi. Sin id minus licebit
coæquabili in solo etiam ædificationibus alteris in alteras
superadactis
iusta membrorum spatia comparabuntur. Na
tura
loci permittente subterranea infedientur quibus liquida
ligna
æque seruitia colloces: in hasce honestiora superædi
ficabuntur
. Atqui addentur etiam in hasce item alteræ si opus