crudo ex latere præstabunt. Seminibus atque etiam fructi
bus
condititiis boreas uentus amicior est haustro: et ab lo
cis
humectis spirante aura / quauis pertabescunt gurgulio
ne
/ uermeque refunduntur. Tum et pertinaci atque immodico
quouis
uento redduntur uicta leguminibus præsertim tabis
horreum
cinere atque amurca crustato. Poma in tabulato
occlusissimo
atque gelido habeto. Vtribus turgefactis poma
seruari
integrum per annum putabat Aristoteles. Aeris in
constantia
omnia conficiuntur: ea re omnes arcebuntur fla
tus
. Quin etiam ex aquilone ferunt poma rugis deturpari.
Cellam uinariam subterraneam et conclusam probant: tamen
ut
uina sunt quæ umbra languescant. Ventis omnibus qui
a
subsolano meridie ab occasu ueniant præsertim bruma et
uere
uinum pertactum perturbatur: ad caniculæ autem sy
dus etiam borea commouetur: solis radio arescit: luna he
bescit
: motu fracescit atque elanguescit: odoris rapax est ui
num
: fetore eneruatur et soluitur: sicco et gelido tenoreque
uno
perseueranti annos perfert. Vinum inquit Columella
quam diu frigidum erit: tam diu recte manebit. Cellam idcir
co
uinariam in loco ponito stabili: et a carrorum concussu
immuni
: eorum latus et lumina a subsolano in aquilonem ob
uertito
. Sordes et male odorata omina / uligo / crassus uapor
fumus
, horti spiramenta / ex cepe / brassica / fico / caprifico ex
purgato
/ longe abigi: o / penitus excludito: solum cellæ pa
uimento
subdiuali sternito / in medio lacunulam deprimito:
qua
si quid dolii uitio effusum sit colligas. Sunt qui opere
cementitio et muratili dolia faciant. At dolia quo capacio
ra
/ eo uinum erit acrius et fortius. Olearia calentes amant
umbras
: odere auras frigidas: tum et fumo atque fuligine
inficiuntur
. Impura illa pretermittantur / quod aiunt sterquil
linia habenda alia ubi nouum stercus / alia ubi uetus condas.
Humecto gaudere sole / et uentis exinaniri. Hoc sit ad rem
quæ
ignes metuant ut senile: et quæ conspectu atque odora