corrumpantur. Quin et cameram supra focum atramento
illinibant: ut atrum id pictura inductum pro fumo uideretur
Alibi
reperio lignis uti solitos purgatis usque ut fumo essent
immunes
: quæ cocta nuncupabantur: eiusque rei gratia in
lignorum
appellatione iurisconsultos cocta non uenire censu
isse
: ut possis arbitrari focis usos mobilibus ex ære ferro ue
prout cuiusque res et dignitas postulabat. Et fortassis ca
strense
id genus hominum / et duratum militia / uti ad unum
omnes
erant foco minus utebantur. Neque concedunt physici
ut
assidue multo utamur igne. Aiebat Aristoteles carnium
soliditatem
in animante constare a frigore. Et notarunt qui
ista
profitentur fabros qui officinis ignariis exerceantur fer
me
omnes uultu et cute admodum rugosa et crispa reddi:
idque
fieri ea re attestantur quod cloacas gelu planitudines et suc
cus quo caro fiat colliquetur igne: atque uaporibus euanescat.
Apud germanos et cholcos alibi ue ubi ignium auxilio con
tra
rigores frigorum opus est concalefacto utuntur conclaui:
de
quo suo dicetur loco. Ad focum redeamus. Sunt quæ ad
foci
usum pertineant hæc: ut promptus extet: ut plures una
foueat
: luminis habeat satis: uentorum nihil: habebit tamen
qua
respiret sumus: alioquin non conscenderet. Ergo non in
angulum
: non multo intra parietem cogetur: non tamen pri
mores
conuiuarum mensas occupabit. Apertionum flabris non
uexabitur
: imis faucibus ex pariete haud multo promine
bit
: gula erit capaci: et a dextris ad sinistram lata: excitata
ad
perpendiculum: procera quoad toto summo capitulo fa
stigia
omnia excellat. Id quidem certe propter incendiorum
pericula
: tum etiam ne uentus offensis tectorum obiicibus un
das
aereas inglomeret: ac uerticibus fumos retardet atque re
tundat
: fumus sponte sua imbuto calore conscendit: sed inde
flammarum et foci caloribus acceleratius propellitur. Gula igi
tur
camini exceptus ueluti fistula coharcetur: impetuque se
cundantium
flammarum non secus atque sonus ex tuba truditur.
Par igitur uti in tuba si nimium lata est surdescit aere obin