pellabimus / proxima ueniunt cenacula: subinde habentur
quæ
singulorum sunt cubicula. Postrema existant concla
uia
: reliqua ipsis ex rebus notescunt. Itaque sinus pars erit
primaria
, in quam cætera omnia minora membra ueluti in
publicum
ædis forum confluant: ex qua ue non aditus mo
do
commodissimus / uerum et luminum etiam commodita
tes
aptissime importentur: hinc apparet sinum quemque sibi
optare
amplum spatium / apertum / dignun / promptum. Sed
sinu
alii contenti uno sunt: alii plures producere prosecuti
sunt
: hosque aut quoque undique altis parietibus aut partim
præ
altis / partim humilioribus parietibus conclusere. Et uo
luere
alibi opertos esse tecto: alibi sub diuo: alibi partim oper
tos
/ partim nudos: alibi uno latere / alibi pluribus: alibi omni
bus
lateribus porticum adiunxere: alibi in solo coæquan
dos
: alibi sub testudinato posuere pauimento. Circa hæc ni
hil
plus dico / nisi ut regionum et tempestatum et usus et omnibus
commoditatis
ratio adhibeatur: ita ut frigenti regione acer
bitas
boreæ et aeris solique horror: æstuosa autem sub pla
ga
molesti soles excludantur: coeli spiritus gratissimus ad
mittatur
: et lucis iucundissimæ quantum par sit copia omni
ex
parte influat: prouidebiturque ne quid abuligine soli no
xium
insudans officiat: ne quid ue ex superioribus deuolu
ti
nimbi obliment. Patebitque in medium sinum aditus et
uestibulum
honestissimus minime arctus: minime arduus:
minime
obscurus: aderitque primario obtutu religioni di
catum
sacrarium cum ara propalam: quo loci ingressus ho
spes
religionem ineat amicitiæ et domum: p. f. repetens pa
cem
a superis et suorum tranquillitatem poscat: istoc salu
tantes
amplexabitur: siqua erunt arbitria de consilio pensi
tabit
amicorum et huiusmodi. Cum his conuenient specu
laria
fenestrarum: meniani porticus: quibus una spectandi
cum
uoluptate et soles et auras prout tempora postulabunt
hauriant
. Hibernis inquit Martialis obiecta noctis specu
laria
soles Admittunt puros / et sine fece diem. Et porticum