iunctis plurimum conferet. Adde si uis et trabium et arduas
obretatas apertiones et eiusmodi: tam et si minora et imbe
cilliora
omnino hęc sunt: quam ut ea libertatis et salutis memor
nequeat
refringere modo exequi sinas quantum ad rem per
ficiendam
naturæ et ingenii uiribus ualeat. Ac pręclare qui
dem
illi mihi uidentur admonere qui dicunt adamantinum
esse
carcerem custodis aduigilantis oculum. Sed nos in re
liquis
ueterum mores et instituta prosequamur: illud faciat
ad
rem carceribus adesse oportere ubi uentri pareant. Vbi
etiam
foco refocillentur absque fumi et fetoris iniuria. Tum
de
tota re carceris est: ut sic statua. Aream in parte urbis
tuta
et non neglecta cingendam muro ualido: alto nullis aper
tionibus
interscisso turribus et decursoriis munito: A mu
ro
istoc introrsum ad conclusorum parietes cubitos tres re
cedendum
est: quo excubię noctu obambientes coniurato
rum
fugas intercipiant. Medium uero quod inest areæ spa
tium
ita diuidendum: ut pro uestibulo aula minime tristis
paretur
: qua ad capescendam disciplinam missi cogantur.
Post hac primos aditus custodes armati intra cancellos et
ualli
pręsidia occupent. Subinde area subdiualis statuetur.
Aderunt hinc atque hinc adactę porticus: quibus in cellas
plures
pluribus apertionibus propatulus aspectus detur. Has
intra
cellas decoctores et ære alieno obnoxii: non una omnes
sed
distincti asseruabuntur: Fronte habebitur carcer astric
tior
: quo minoribus criminibus rei mancipentur. Vltimis
penetralibus
capitales asseruabuntur.

Venio ad priuata ędificia. Domum alibi pusillam esse ur
bem
diximus Ferme igitur ęque omnia in ea altruenda. conside
rasse oportebit: quæ circa urbis opus pertineant.: Vt sit salu
berrima habeat oportunitates: prestet commoditates: Quę ad ui
tam faciant pacate tranquille atque laute agendam. Ista hęc omnia suapte
natura
quænam sunt et qualia esse et cuiusmodi oporteat multa
ex
parte uideor transegisse libris superioribus. Sed hic aliun