quod illi caput huic prora / tum et pro cauda temon / et pro
remis
brancæ et aliculæ. Nauium duo sunt genera / onerariæ
et
fugaces. nauis longitudo ad cursus præsertim directos in
primis
confert: breuitas ad temonis imperia faciet. Onera
riæ longitudo uelim ad latitudinem sit / ne minus tripla fu
gacis
ne plus nonupla. Alibi de nauium rationibus in eo li
bello
qui nauis inscribitur profusius prosecuti sumus / sed hic
quantam
faciat ad ceptam rem. Nauium partes sunt ca
rina
/ pupis / prora / hinc atque hinc latera adde si uis temonem
et
uela / et quæ ad cursum pertineant. Vacuum nauis quantum
sit
aquæ pondus qua possit ad iustum impleri tantum insti
tarum
rerum ponderis sustinebit. Carinam planam esse opor
tet
: cætera omnia ad flexæ lineæ cubitum dolobrabuntur.
Carina quo erit latior eo ponderum tollerantior / sed cursu
tardior
: carina extenuata et reducta uelocior: sed ni plu
rimum
indideris saburre uacillabit. Carina ampla uadosis
apta
gracilis alto mari securior. Latera et prora celsa et sub
lata
aduersus impetentes fluctus peruicax sed uentis grauio
ribus
peruincitur: prore ductus quo erit argutior / eo ad cur
sum
promptior et labilior. Pupis quo gracilior eo ceptis sul
cis
tenendis perseuerantior ad nauim umbones et pectora ua
lida
et paulo promptiora esse oportet / quo uelorum remorum
ue
appulsu et impetu fluctus propellant: subinde ad pupim
uersus
gracilescat quo ueluti sponte sua lubrico diffugio euo
let
temonum numerus naui auget firmitatem minuit uelocita
tem
arbori atque naui equa dabitur longitudo. minuta reliquae
et
quæ ad usum nauis et quae ad uim belli faciant remos ancoras
rudentes
rostra turres pontes et eiusmodi minutiora præte
reantur
: illud faciat ad rem trabes et tigna spondis et lateri
bus
pendentia et item porrecta. pro rostris et contra impetus
contrarios
pro munimento esse / tum et arbores excitate pro
turribus
: antennæ et scafæ in antennas sublatæ pro pontibus
egregie
ualebunt / ueteres in prora coruos nostri prora et pu
pi
propter malum turres excitare / et centonas rudentes sac