supra mille supereminentes pedes. lx. atque ita muniuit opus
ut
obsessi non magis arcerentur quam . etiam excluderentur ne
uspiam
exercitum possent lædere. De terrestribus hactenus
ni
forte illud desit quod dignissimum spectatissimumque lo
cum
deligere oportet / ubi summa cum maiestate uexilla rei
publicæ
collocentur et diuina fiant cum maxima ueneratio
ne
et militares magistratus ad tribunal et consilium uocati
conueniant
. Maritima castra classibus haberi fortassis erunt
qui
negent / dicentque nauibus se uti quasi aquatico elephan
to quem suis frenis moderentur / ac portus magis ad castro
rum
usum referri quam nauium: alii contra nauim affirmabunt
esse
haud aliud quippiam quam arcem quandam obambulantem.
nos ista pretermittamus atque sic statuamus duo esse quibus
nostra
hæc ratio et ars ædificatoria classiariis ducibus et tur
mis
salutem atque uictoriam pariat / unum in nauibus ad or
nandis
/ alterum in portibus muniendis / siue hostem petas si
ue
prohibeas. Nauium primarius usus est : ut te tuaque trans
uehant
proximus ut bello subministrent opem sine periculo
pericula
quidem aut ipsa ex naui ueluti iuncta corpori et in
nata
aderunt / aut extrinsecus importabuntur: extrinseca sunt
uentorum
uis / undarum moles / scopuli sirtisque incursus: quæ
quidem
omnia usu rerum maritimarum et locorum uentorum
que
cognitione et peritia satis mature uitabuntur: innata aut
uitia
facient aut liniamenta aut materia / his uitiis prouiden
dum
est. Materiam omnem reprobant quæ fissilis fragilis si
dens
putricosaque sit clauos et ligulas eneas præferunt ferreis
ex
naui traiani per hos dies dum quæ scripsimus commenta
ret
ex lacu nemorensi eruta: quo loci annos plus mille. ccc.
demersa
et destituta iacuerat aduerti pinum materiam et cu
pressum
egregie durasse in ea tabulis extrinsecus duplicem
superextensam et pice atra perfusam / tela ex lino adglutina
rant
supraque id chartam plumbeam clauiculis eneis coadfir
marant. Fabricandis nauibus liniamenta ueteres architecti
sumpsere
a piscibus ut quod in illo dorsum in hac fit carina