portam et decumanan / et cuiusmodi quæ suis ' castrensium no
minibus
appellantur / habebit locis tutissimis: et ad erupti
ones
fundendas / ad commeatus conuehendos / ad militem
recuperandum expeditissima. Atqui hæc quidem ut dixi
statiuis
castris magis debentur quam temporariis: sed cum sit of
ficii
omnes uereri casus quos aut sors / aut tempora ualeant
afferre
/ ipsis etiam momentaneis castris: minime quoad ex
usu
sit: quæ diximus negligentur. quæ autem ad stataria
castra
præsertim ferendis obsidionibus posita pertineant. his
maxime
similia sunt quæ de tyrannorum arce transigemus
obsidionarium quoddam opus est arx: quando eam quidem
ciues
eternis odiis prosequantur: et obsidionis acerrimum
genus
est / perpetuo aduigilare occasionemque momentis as
siduis
prestolari / qua possis in ea diruenda irritamentis odii
satisfacere: ea re uti diximus curandum est. Vt sit ea qui
dem
potens ualida stabilis prompta ad se tuendum ad hostem
frustrandum
et propellendum: et contra omnes impetus / et
obsidionis
peruicaciam tuta et illesa. Cæterum castris qui
bus
conclusum hostem premas atque infestes: ne quicquam
istiusmodi omnia erunt indiligentius obseruanda: et recte
quidem
quod quidem aiunt: rem belli ita se haberi / ut obsi
diones
uicissim et ipsi multa ex parte obsideantur: quare non
id
solum curandum est qui potiare quam cauendum etiam ne op
primare
uel hostium audacia et solertia / uel tuorum indili
gentia
: ut potiare ista conferent oppugnatio circumuallatio
ne opprimare itidem duo conferent / repugnatio et præmu
nitio
: oppugnationum conatus omnis eo tendet / ut in oppi
dum
et munitiones irrumpas. non hic de scalis quibus etiam
repugnante
hoste conscendas / non de cuniculis / non de am
bulatoriis
turribus / non de tormentis / non de reliquo omni
ledendi genere quo igne aqua omnique naturæ copia utimur
non
inquam est hoc loco de his ut prosequar: alibi de his ca
strensium machinamentis distinctius prosequemur sed sit
hoc
ad rem / quod monent contra missilium impetum trabes