incisis arboribus atque mutuo inflexis / crebrisque inter se ra
mis
reiunctis sepem obducunt. Nearcum præfectum Ale
xandri per indicum mare nauigant quo esset a barbaris tutior
muro
muniuisse castra meminit Arrianus. Romani erat mo
ris
: ita casibus singulis / et fortunæ / et temporis prouidisse
ut
nusquam sui penitendum foret / ac militem quidem non minus
castris
muniendis: quam omni reliqua militia exercebant: neque
tanti
hostium pernitiem faciebant / quae curabant ut suos egre
gie
turarentur: posseque hostem ferre / et ferendo frustrari: atque
refellere
. id demum ad uictoriæ partem non exiguam depu
tabant
. Ea re quicquid a quoquam: aut referri: aut excogi
tari
: possit omnia cornplecti / et exequi ad sua commoda:
et
salutem usurparunt: edita et circum abrupta si deerant /
fossis
profundissimis / et aggere accumulato / precipitia imi
tabuntur
: ualloque et cratibus concingebant.

Horum nos instituta sic sequemur: loco metabimur non so
lum
commodo / sed quo pro agendis rebus presentibus inue
niri
nullus possit accomodatior: et preter ea que recensui
mus
. erit is quidem siccus minime lutosus alluuionibus ne
quicquam infensus / sed ita positus: ut tuis nulla ex parte se ha
beat
impeditum. hosti autem nihil præstet quod tutum sit:
aquam
neque morbosam in proximo neque salubrem longe ab
esse
patietur. fontes intra castra purissimos excipiet / aut ri
uos
: fluminaque pro castris obliciet. Id si minus licebit: cura
bit
usque contigua cuiusuis aquationis commoditasque sit. Tum
erunt
castra pro multitudine militum / non laxiora quam ut
distributis
ex excubiarum tesseris / custodiri / et intermissis
propugnandi uicissitudinibus: defendi per milites possit absque
lassitudine. Et contra ne eunt quidem cotracta adeo et cohor
tata
/ ut ad negocium spacia militi non suppeditent. Angu
los
castris inutiles putauit Lycurgus in orbenque ponebat / ni
aut
montem / aut flumine / aut moenia post se haberet. Alus area
castrorum
placuit quandrangula. Sed positiones finitionesque
castrorum
/ accommodabimus conditioni temporum / ac locorum