absoluta est tum et prophana aliqua ex parte pertacta: ubi de
senatu
et iudicio in ædibus principis habendo disseruimus:
illis
quæ addenda sunt hic breuissime annumerabimus: mox
ad
imperatoria castra et classem deueniemus: postremo pri
uata
expedientur. Senatum ueteres templis cogere assueue
re
. Postea increbuit mos ut extra urbem haberetur. Demum
quod
ad maiestatem atque ad res agendas præstabat / propria
huic
habere muneri tecta uoluere. Quibus fessi ætate pa
tres
/ neque uitæ prolixitate deterrerentur: neque loci incom
moditate
prohiberentur: quominus et conuenirent frequen
tes
: et una diutius adessent: media iccirco in urbe curiam se
natoriam
locauere: eique iudiciariam / et templum proxime
adiungendum
putarunt: non ea re tantum ut ambitionibus
detenti
/ et causis forensibus occupati commodius non inter
misso
aut studio aut officio utrisque satisfacerent: uerum
etiam
ut patres ipsi uti sunt ferme omnes natu maiores ad/
modum
religioni dediti / salutatis diis non intermissa ope
ra
a templo ad negocium se possint transferre oportune.
Adde quod si quando aut legatos aut principes exterarum gen
tium
sibi dari copiam senatus petierint ex. r. p. est locum ha
bere
ubi cum dignitate et hospitis et urbis præstolantem excipi
as
. Cæterum huiuscemodi publicis diuersoriis nihil quod ad
ciuium
multitudinem commode excipiendam: honeste de
tinendam
: oportuneque emittendam faciat / ulla ex parte negli
gendam
est: et presertim curandum / ut itinerum et luminum
et
spatiorum et eiusmodi: quæ usui uentura sint / ne ullæ pe
nitus
commoditates desint. Ac prætorio quidem: quo loci
plurimi
altercantur / apertiones et plures et ampliores et prom
ptiores
adigendæ sunt / quae aut templo aut curiæ. Tum in se
natum
aditus quidem munitus nequicquam minus quam hone
stius
sit / necesse est. Id quidem cum cæteras ob res: tum ne
temerarius
bachantium tumultus insana ex plebe seditioso
aliquo
auctore concitatus in patrum pernitiem ad arbitrium
possit
irrumpere: quin uel ea maxime re porticus ambulatio