incredibili habita impensa: ubi ciuium peregrinorum ue
quiuis
nullam que ad salutem pertineat rem / sibi defuturam
sentiat
. Sed quom sint egroti alii morbidi: qui lepra peste
et
huiusmodi contagionum uenenis beneualentes inficiant:
alii
uero ut ita loquar sanabiles sint / distincta hos habere
uelim
diuersoria. Veteres Aesculapio Apollini / salutique
diis
: quorum artibus et minime genus hominum bonam ua
litudinem recuperare atque seruari arbitrabantur ædes loco non
nisi
saluberrimo astruebant: ubi sinceræ auræ et purgatissi
aquæ suppeditarent: quo illic delati egrotantes non ope
deum
tantum / uerum etiam locorum beneficio promptus
conualescerent
. Et nimirum saluberrima imprimis loca esse
optabimus
: ubi aut publice aut priuatim egrotos habeas:
Siccea fortassis eam ad rem atque saxosa et uentis assiduo
abstersa
: et solibus non usta: sed facili tempore illustrata pro
labuntur
: quando humida putredinum fomenta sunt. Sed
palam
est naturam in re omni gaudere temperamento: quin
et
sanitas ipsa haud aliud est quam complexi ex quibus censtet
temperamentum
: et mediocria semper delectant. In cæte
ris
contagiosi non urbe modo / uerum etiam ab uia publica
longe
excludentur: reliqui urbe asseruabuntur: istorum omnium
tecta
partiantur et distribuantur sic / ut alibi se recipiant quae
curantur
: alibi quos incurandos magis susceperis: quam seruan
des: quoad sic sese sua tulerint fata: uti sunt decrepiti et ca
ti
mente. Adde quod alibi feminas / alibi mares / siue egrotent
siue
istos curent / separatim habendi sunt. Adde etiam quod ue
luti
in famulis sic et in his: aliorum alias secretiores / alias
communiores
esse diuersorii partes conuenit: prout ipsa cu
randi
et cohabitandi ratio modusque monstrabit: de quibus
nostrum
non est prolixius prosequi. Tantum hoc faciat ad
rem
fore istiusmodi omnia suis totis partibus ex priuatorum
usibus
diffinienda. De his hactenus. Nunc quod reliquum
est
prosequamur ordine uti institueramus. Nam esse quidem
partes
. r. p. duas diximus: alteram sacram: alteram prophanam. Sacra