conclaue / et quæ usui sunt ex priuatorum ædium rationibus
aptis
locis disponentur. Neque deesse uelim ortuli spatia /
et
pratuli: que ad recreandos animos magis quam ad fouendas
uoluptates
ualeant: quæ quom ita sint / non inconsulte ex me
dia
incolarum frequentia sum mouebuntur. Vtrorum sep
ta
si ex urbe concesserint conferet id quidem. Nam eorum
adscripta
sanctimoniæ assiduitas /et animi pacata religio:
cui
sese totos dedicarunt / minus uexabitur salutatorum fre
quentia
. Sed istorum tecta seu mares seu feminæ sint uelim
occupent
loca quam id fieri possit saluberrima / nec claustro in
clusi
/ dum solum uacant animo: corpore autem multa ma
credine / et uigiliis affecti torpent: uitam durius trahant egro
tationibus quam sit par. His demum quos urbs exclusit imprimis
locum
dari uelim natura munitum: quem repentina latro
num
uis / aut excurrens hostis leui manu ad arbitrium ne
queat
populari: eaque de re uallo / muro / turrique pulchre
munietur
: quod loci religio patietur. Eorum uero conclu
sorum
sedes qui studia bonarum artium cum religione con
iunxerint
/ quo illi quidem pro suscepto officio commodius
queant
hominum rebus consulere / non omnino medios in
ter
artificum tumultus ac strepitum / sed'ne etiam ab ciuium
frequentia
seductos longe esse oportet: id quidem cum alias
ob
res tum quod sunt eorum familiæ grandes: tum etiam quod mul
ti
ad se concionantes disserentesque de rebus sacris conflu
ant
: Quibus rebus proculdubio tecto indigent immodico.
Recte locabuntur apud diuersoria publicorum operum thea
tri
/ circi / plateæ / quo multitudo sponte sua sese animi gra
tia
per lubenter conferens facilius patiatur istorum persuasio
ne
/ hortatione / admonitione a uitiis ad uirtutem: ab impe
ritia
ad rerum optimarum cognitionem euocari. Apud
ueteres
presertim græcos assueuere urbe in media ponere
ædificia
: quas palestras appellarunt: ubi populantes dispu
tando
uersarentur. Illic quidem inerant spatia fenestrata et
apertionum
prospectus: et sedendi ordines: amorem et hone