se sit perducere. Id non re alia fiet pulchrius quam philosophia.
Quom enim in hominum natura duo sint / quæ nobis id præ
stare
possint: uirtus. s. et ueritas: Quando fiet quidem ut hæc
perturbationes
animi sedet atque excludat. Illa uero naturæ
opus
atque rationes explicet: nobisque communicet: ex quibus
rebus
ingenium ab ignorantia: mens a corporis contagione
purgetur
. Per hanc nimirum inimus uitam beatissimam pro
pe
ut simus diis redditi persimiles. Adde quod bonorum est
quales
et esse et haberi pontifices uolunt / ea meditari: stu
dere
: prosequi quæ hominum generi ab homine deberi intel
ligant
: egrotos / imbelles / destitutos: et eiusmodi officio /
beneficio
/ misericordia / leuando: iuuando. In his enim sese
suosque
exerceat pontifex officii est. De his nobis seu ad ma
iores
pontifices seu potius ad minores pertineat dicendum
uidetur
. Atqui a claustris incipiemus. Claustrorum genera
alia
conclusorum / ita ut nusquam in publicum prodeant / præ
terquam
fortassis in templo / et lustrationum pompa. Alia non
usque
conclusa / ita ut perpetuis temporibus arceantur. Horum
item
alio mares / alio feminæ continentur. Virginum clau
stra
neque intra urbem si posita sint uitupero: neque omnino
extra
urbem laudo. Illic sane solitudo minus præbebit infe
statorum
: sed qui se ingesserint / plus habebunt ocii et licen
tiæ
ad facinus / ubi nulli assistaret arbitri quam hic inter multos
sceleris
spectatores atque dehortatores. In utrisque prouidendum
quidem
est: ne uelint de castitate mereri male: sed imprimis
ne
possint. Qua de re ita præcludendi aditus omnes sunt: ut
nemini
pateant: obseruandi / ut circumuolitare attentator pos
sit
nemo sine præsentis ignominiæ suspitione. Neque tam
munita
esse legionum castra uallo fossaque oportet quam istarum
septa
sunt muris obuallanda / altis / integris / nullis uspiam
apertionibus relictis: quibus non dico castimoniæ expugnatores
sed
ne oculorum aut uerborum quidem faces et ueneres ad animos la
befactandos
possint immitti. Lumina introrsus per aream subdiua
lem excipient. Circum aream porticus / ambulatio cellæ / cenaculum /