aliud maximum: quo summus antistes solemni ritu statas cerimo
nias
et factum faciat. Aliud cui minores pontifices præsint:
quo
in numero per urbem regiones sacella / et in agro delubra sunt.
Templum maximum media in urbe fortassis commodius: sedu
ctum
autem a conferta ciuium multitudine et frequentia hone
stius
: colle dignius: plano stabilius collocabitur ob terre
motus
. Demum eo ponendum erit loco templum: quo sit summa
futurum
cum ueneratione et maiestate. Inde adeo circum longe a
conspectu
abigendæ sunt penitus rerum omnium sordes / impurita
tes
/ indecentia que: quibus patres / matronæ / uirgines supplica
tum accedentes aut offendantur: aut a sanctimoniæ obeundæ in
stituto
preuertantur. Apud Nigrigeneum architectum quod de li
mitibus
scripsit / sic inuenio: priscos architectos putasse deo
rum
tecta recte haberi quæ frontibus in occidentem uergerent:
sed
placuisse posterioribus omnem eam religionem conuertere: et
qua
coeli parte primum terra illuminetur: eo uersus templa et li
mites
obiiciendos putasse: ut statim surgentem ex aurora solem
conspicarentur. Illud tamen in delubris sacellisque ueteres probas
se
uideo: ut eorum frontes prodeuntibus aut ex mari / aut ex flu
uio
/ aut ex uia militari porrigantur. Postremo tale ipsum esse
oportet
: atque ita omni ex parte comparatum: ut absentes ad se uisen
dum
illectet / præsentes delectet / atque detineat operis admi
ratione
et raritate. Testudinatum ab incendio erit tutius: con
tignatum
ab terre motibus illesius. sed contra uetustatem hoc
robustius
: ad gratiam alterum hoc uenustius. De templis hac te
nus
. Nam permulta quæ dicenda uidebantur ad ornamenta magis
quae
ad usum templorum pertinent: de quibus alibi transigemus. Mi
nora
templa et sacella pro loci dignitate et usu maximi templi
rationes imitabuntur. Pontificis castra quaedem sunt claustra quibus aut
pietatis
aut uirtutis gratia plurimi conuenere: quales sunt
quae
se sacris addixere: et quae uirginitatem superis uouere. Sunt et
castra
pontificia: quibus studiosorum ingenia in rerum humanarum
diuinarum
que cognitione assequenda uersantur. Nam si pontificis
officium est cetus hominum ad uitam omni ex parte perfectam: quoad in