minum societas et salus contineatur. His domi senator iu
dex
: foris castrorum dux et classis præfectus et huiusmodi.
Cui uis istorum duo debentur genera domicilii: alterum quod
ad
suum pertineat officium: alterum quo se familiamque
suam
recipiat. Larem quidem familiarem habebit quisque
similem
huic: cui sese pro uitæ instituto esse uelit similem
aut
regi aut tyranno aut demum priuato. Sunt tamen aliqua
quæ
huic hominum generi apprime debeantur. Præclare Vir
gilius. Secreta inquit erat patris anchisæ domus: arbori
busque
obtecta recesserat. Intellexit quidem primatum ædes
et
sua et familiæ gratia a uulgi ignobilitate et fabrorum tu
multu
longe abesse conuenire. cum cæteras ob res ob delitias com
moditatesque
spatiorum / hortorum / amenitatum: tum ne tan
ta
in familia / tam multiplici / tam uaria / lasciuiens iuuen
tus
dum omnium ferme nemo uiuat sibi et cibo: potuque alie
no
plerunque insaniat: maritorum querimonias excitet / tum
etiam
ne quid improba salutantium ambitio plus satis patro
nos
inquietet. Et prudentissimos uideo principes non mo
do
extra uulgi frequentiam / uerum et ab urbe secessisse: ne
quis
plebeius nisi magna impulsus re molestiore assiduita
te
infestet. Aut quid tanti erunt istorum opes: si non licue
rit
interdum ociari et pigrescere. Istorum quidem domus
qualescunque sint habere admodum oportet salutatorum con
ceptacula
capacia: et egressum et uiam / qua prodeat in forum
minime
angustam: ne qui sectantur familiares clientuli et
cohortales
/ et qui se congerunt / ut togatulorum numerum
augeant
/ inter studia comitandi pressuris turbentur. Quæ
autem
sint sese hi proceres pro suscepto munere exerceant: in
promptu est senatus curia iudex basilica prætorio ue / dux ca
stris
classeque et eiusmodi. Quid pontifex? huic quoddem non templum
solum / uerum et quæ illi sunt castrorum instar apprime conueniunt
quando militiam et pontifex / et qui sub pontifice sacris admini
strandis
additi sunt: arcem et laboriosam agunt: qualem in eo libro quod
pontifex inscribitur recensuimus: uirtutis aduersus uitia. Templum