aedificia quæ inhabitent et regis et tyranni: plerisque in rebus
non
modo inter se uerum et una cum plebeis priuatorum ædi
ficiis
conueniunt: nonnullis etiam ab his atque inter se diffe
runt
/ prius dicendum qui conueniant post quid cuique sit pro
prium
. Hoc genus ædium necessitatis gratia constitutum
interpretantur
. insunt tamen partes aliquæ / alioquin com
mode
quas usus et consuetudo ita uiuendi efficit / ut puten
tur
penitus necessariæ uti est porticus ambulatio / gestatio
et
eiusmodi. ea nos quando sic ædificationis ratio suadeat
non
ita distinguemus / ut commoda ab ipsis necessariis segre
gemus
.

Sed sic ut quemadmodum in urbibus: ita et in ædibus istius
modi
/ alia uniuersorum esse / alia paucorum / alia singulo
rum
dicamus. Porticum quidem et uestibulum non seruo
rum
magis uti Diorus putat quam uniuersorum ciuium gra
tia
positum arbitramur. Intra ædes ambulationem aream:
atrium
: salam quam a saltando dictam puto / quod in ea nu
ptiarum
et conuiuiarum alacritas celebretur non uniuerso
rum
/ sed potius incolarum sunt. Cenacula alia liberorum
esse
/ alia seruorum constat / tum dormitiones matronarum
uirginum
/ hospitum / singulorum ferme sunt. De uniuersa
istorum
partitione quoad generatim pertinebat diximus
libro
primo: in liniamentis numero enim amplitudine: et
situ
pro cuiusque usu / apte expediantur necesse est: nunc ista
particulatim
prosequamur.

Porticus et uestibullim aditu honestabitur. Aditus cum uia
qua
pateat honestatur / tum et operis dignitate: qua perfi
niatur
interiora cenacula et cellæ et eiusmodi locis dispo
nentur
aptis / ut immissa commode seruentur: ut bene cum
aere
solibus uentisque conueniant. ut ad usus expetitos accom
modentur
/ distinguenturque / ne quid commercia: aut hospi
tum
/ aut assiduorum istis dignitatem commoditatem uo
luptatemue
minuant: illis petulantiam augeant / ac ueluti
in urbe forum / plateæ / ita in ædibus atrium / sala / et generis