Dignissimum nimirum oportet esse hunc qui cæteris presit
solus
. Quæ igitur istius unius gratia fiant consideremus. Si
maximi
interest cuiusmodi fore ipsum hunc constituamus
illius
ne similem / qui sancte pieque imperet uolentibus: quiue
non
magis suis emolumentis quam suorum civium salute et com
modis
moueatur? an contra eiusmodi qui sibi paratam esse
cum
subditis uelit rem: ita ut etiam inuitis imperet. Nam
cum
cætera pleraque omnia edificia / tum et urbem ipsam non
eandem
oportet eorum esse / quos tyrannos nuncupant atque
eorum
qui imperium / quasi concessum magistratum inie
rint
ac tueantur. Regum enim erit urbs munita / plus satis:
ubi
aduentitium arcere hostem ualeat. Tyranno cum sui ni
hilo
segnius hostes sint quam alieni: utrinque munienda ei ciui
tas est / aduersus alienos / aduersusque suos: et ita munien
da
: ut alienis atque etiam suis contra suos uti subsidiis ualeat.

In hostes urbem superiore libro munitam fecimus: in suos
quid
expediat consideremus. Perualidum putat Euripides
aduersarium
esse multitudinem natura sui: eamque si frau
dem
dolumque in unum contulerit reddi omnino inexpugnabilem.

Carras apud egyptum urbem populosissimam / adeo ut cum
indiem defunctorum capita si non plus mille efferantur / so
spitem
et optime ualere arbitrentur. Prudentissimi reges
crebra
fossa aquaria ita diuisere: ut iam non unam / sed plu
rimas
esse pusillas iunctas urbes dicas. Id ita fecerunt credo
ut
nisi commoditas passim diffunderetur. Sed ea re imprimis
assecuti
sunt ut graues multorum motus non uereantur: et quod mo
ueantur leuissime comprimantur: uti si quis ex magno colosso
duas
plures ue effecerit statuas tractabiles atque portabiles.

Romani nullum senatorem mittebant proconsulem in egy
ptum: sed equestres uiros singulis locis distribuebant. Id
quidem
ea de re instituisse aiebat Arrianus: ne tam apta
ad
res nouas prouincia unius imperio ageretur. Et annota
runt
quidem urbem nullam ciuium dissidiis immunem da
ri
: cuius aream natura discreuerit: uti si peruadat fluen