stium fiat irruptio: habebitque introrsus seductos sinus mi
nores
: ubi debilitata nauigia instaurentur. Sed hoc quod ad
portum
pertineat non pretermittatur. Celebres et fuere et
sunt
ciuitates ea re tutiores quod fauces et pro faucibus ingres
sum
incertum habeant / et uix in oculis mobiles canalium di
uersiones in singulas horas annatantibus cognitum. Hæc
sunt
quæ de publicis uniuersorum rebus dicenda uideban
tur
/ ni illud addideris / quod partiri plateas iubeant: quibus in
pace
conuecta mercentur: et iuuentus exerceatur: et in bel
lo
lignationes / pabulationes / et istiusmodi tolerandæ obsi
dionis
remedia seruentur. Templum uero delubra et basi
lica
et spectaculum et eiusmodi magis communia sunt quam pro
pria
non multorum: sed sacerdotes illi quidem: seu magi
stratus
sint. De his igitur suo dicetur loco.

LEONIS BAPTISTE ALBERTI DE SINGVLO
RVM
OPERIBVS LIBER QVINTVS

o

PERVM Varietates cum intra urbem tum
et
in agro ad ciuium incolarumque rationes
accomodari oportere / proximo superiore li
bro
disseruimus: compertumque fecimus alia
ciuium cetui universo: alia dignioribus: alia
ignobilioribus
deberi ædificia. Quæ autem
uniuersorum
gratia conuenirent absoluimus. Singulorum
necessitati
quintus hic liber commodisque comparabitur. Qua
in
re et uaria et ampla et difficili explicanda quoad nobis
erit
ingenii industriæque enitemur: ut intelligas uoluisse me
nihil
pretemittere: quod aptum ad rem desiderare quispiam
possit
: et nihil afferre quod magis ad exornandam oratio
nem
quam ad exequendum institutum faceret. Ordiendum qui
dem
a dignioribus. Dignissimi omnium sunt: quibus rerum summa
et
moderatio committatur. Hi quidem plures erunt aut unus.