quo istic rotæ instrata corrumperent minus recuteret iumen
torum
ungulas: alibi et præsertim pontibus sublatos lapideis
gradibus
toto pontis tractu calles habuere ad spondas / qui
bus
ambularent pedites nitidius. Medium autem plaustris
equitibus
ue relinqueretur. Cæterum ueteres huic operi si
liceum
lapidem egregie probauerunt. Inter silices fistulo
sus
commodior: non quia durior / sed quia uestigiis minus
lubricus
. Qualicumque dabitur lapide pro rerum copia ute
mur
: modo prædurissimi seligantur quibus ea saltem uiæ
pars
insternatur: quam potissimum iumenta reptando petant.
Et petunt quidem æquabiliorem: accliuiorem penitus re
cusant
: poneturque seu silex / seu quiuis lapis latus / cubitum
crassus
ne minus pede. Suprema superficie æquabili / lateri
bus
cohærentibus nullis intermissis hiatibus dispositus ad
fastigium
quo exceptus imber diffundatur. Fastigiatio tri
plex
. Nam aut in medium stratæ decurret accliuitas quod la
tioribus
debetur uiis aut in latera quod arctiores minus impe
dio
: aut rectam per longitudinem perducetur. Ista quidem
moderantur
prout cloacarum riuulorumque exitus in mare: in
lacum
: aut in fluentum prestantur. Iusta erit fastigatio bi
nos in cubitos digytum semis. Aduerti ueterum accliuia qui
bus
in montes ascenderent triginta quousque in pedes pedem
fastigiasse unum. Et locis nonnullis ut puta ad pontium ca
pita
uisuntur fastigiata altitudine ut sint singulos in cubi
tos
palmo: sed sunt ea quidem breuia: quæ onustum iumen
tum
uno innixu præteruolet. Cloacas ad opus uiarum spe
ctare
arbitrantur: quod subtermedias per uias ducendæ
sint
: quod ad insternendas / coæquandas / purgatioresque
reddendas
uias conferant. Has ea de re hic non negliga
mus
. Enim uero cloacam quid esse ego aliud dixerim quam pon
tem
/ uel potius arcum aliquem longe latissimum nimirum
iccirco
in his cloacis constituendis quæ hactenus de ponte
ipso
astruendo recensuimus: omnia admodum obseruabun