quidem longior quam ut ad pilæ crassitudinem sexcupla: ne bre
uior
quam ut quadrupla respondeat: aderuntque ad cuneos isti
usmodi mutuo innectendos acus ærei insiti: atque ansæ mi
nime
inualidæ: tum ad arcum supremus cuneus / qui spina
dicitur
/ erit cum ad compares lineas cum cæteris dolatus:
tum
habebit amplius quippiam altero sui capite crassitudi
nis
: quo non nisi fistigica inseri: et leui ariete possit intru
di
. Sic enim subinde reliqui per arcum subiecti cunei ar
ctius
perstricti constantius in officio perdurabunt. Comple
menta
omnia interstruentur lapide / quo nullus integrior ne
xura
/ qua nulla coniunctior afferri possit. Quod si firmis
simi
lapidis copia usque non suppeditabit complementis per
ficiundis imbecilliores pro necessitate non recusabo modo
toto
ipsius fornicis dorso spina et utrinque contigui ad spi
nam
adacti ordines nequicquam nisi expræduro lapide asci
scantur
. Sequitur ut insternatur id opus non magis ponti
bus
quam perpetuis quidem uiis densandum est solum / inspar
gendumque
glarea / ad cubiti crassitudinem: post superin
struendus
lapis fultu harenæ puræ fluuiatilis aut marinæ.
Pontibus autem substratura et solum cementio opere ad sui
arcus
parem crassitudinem erit coequandum. Post id quæ
instraueris
calce fulcienda sunt. In cæteris par ambobus
erit
ratio. Nam munientur quidem latera structura firmis
sima
/ et superinsternentur lapide / nec pusillo / nec uolubili:
qui
leui appulsu diuellatur: nec item amplissimo / adeo ut
illic
ueluti in lubrico prolabi iumentum si ceperit ruat: pri
usquam
fixuram inueniat ubi ungula restitet. Atqui pluri
mum
quidem interest quo insternantur lapide: aut quid pu
tas
longo et assiduo iumentorum rotarumque attritu fieri:
quando
formicas ipsum per silicem pedum attritu excauas
se
callem admoneamur ? Sed ueteres aduerti: tum alibi: tum
ad
tiburtinam uiæ medium siliceo lapide instrauisse. Late
uero
hinc atque hinc operuisse glarea minuta. Id quidem