Ponendis igitur pilis hunc uitabimus locum: eum captabi
mus
: ad quem iacta rariora tardioraque deuenerint. Mina
rex
cum ad memphim pontem facere instituisset: nilum de
duxit
alio per montes: absolutoque opere suum in alueum
restituit
. Nicoris asyorum regina paratis omnibus que ad
pontem
instruendum facerent: effosso lacu amplissimo / flu
uium
diuertit eo: atque interea dum lacus impletur sicco flu
minis
alueo pilas extruxit. Hæc illi. At nos sic rem prose
quemur
. Pilarum fundamenta per autumnum aquis deficien
tibus
sistentur: septo circumacto. Septi faciundi modus
hic
est. Pali non infrequentes duplici ordine figuntur: ut ca
pitibus
ab aqua emergant in uallorum speciem: obducun
turque
introrsum ad pilas / pro uallorum ambitu crates: et
complentur
ordinum interualla: alga et luto: inspissanturque
conculcatione
quod influere amplius aqua nequicquam possit.
Moxque intra sinum septi resident: seu aqua seu preter aquam
limus
harena ue sit / seu quid aliud operi incommodum sit
eximitur
. Cætera perficiuntur uti libro superiore perscrip
simus
. Ad solidum enim defoditur: uel potius palis præu
stis solum arctissime conspissantur. Istic aduerti egregios
architectos
assuesse perpetuo pontis ipsius tractu perpetuam
substituisse
basim eam effecere non una omnem clauso flu
mine
unico septo: Sed additamentis nouissima iam tum
positis
adigendo. Tota enim uis aque omnino arceri et con
tineri
nequicquam potest. Ergo sinenda fluento dum opus
ducimus
æstuaria sunt / quibus lassetur contumacia protur
gentium undarum. Aestuaria istæc aut ipso in uado aperta
dimittentur
aut ubi conferat parabuntur formæ ligneæ / et
canales
pensiles / quibus exuberans fluentis aqua superfluen
do
labatur. Quod si tantæ piguerit impensæ singulis basis
pilis bases ponito simplices / ut sint ex liburnæ similitudi
ne
oblongæ / prora et puppi in angulum promissa / et perfi
nita
/ atque secundum aquæ ipsius decursum ad lineam di
rigito
/ ut pre impotentium aquarum uim dispartiundo com