tenerentur iuga. Hæc materia iniecta contexebantur longu
riis
: cratibusque consternebantur: ac nihilo segnius gratilio
res trabes quas subiciendo subucas nuncupant / ad inferiorem
partem
fluminis obliquæ agebantur / quo pro ariete subie
ctæ
/ et cum omni opere coniunctæ uim fluminis exciperent.
Et aliæ item trabes supra pontem extabant fluuio mediocri
spatio
infixæ: ut si arborum trunci siue naues deiiciendi ope
ris
causa essent a barbaris missæ: his defensoribus earum re
rum
uis minueretur: neu ponti nocerent. Hec Cæsar. Non
sit
ab re quod apud ueronam assueuere ligneos pontes inster
nere
ferreis uirgis: ea præsertim parte qua redam et carros
trahebant
. Sequitur lapideus pons: eius partes sunt. Su
bices
riparum pilæ: fornix instratura. Inter subices riparum
atque
pilas hoc interest: quod ualido penitus obnixu per
stent
necesse est. Nam ad sustinenda modo superiniectæ for
nicis
pondera uti et pilæ: uerum et amplius ad prima pontis
capita
et arcuum uim arcendam et continendam nequid pan
dant
. Ergo eligendæ ripæ uel potius rupes lapideæ namque ob
firmissimæ: quibus pontis capita committas. Pilarum nume
rus
ad fluuii latitudinem referetur. Arcus impares cum de
lectant
numero: tum et conducunt firmitati. Nam medius
fluenti
cursus quo a cohertione riparum remotior est: eo et
liberior
: et quo liberior / eo et concitatior atque impetuosior
deuoluitur
. Ergo is quidem linquendus est uagus: ne pila
rum
firmitati officiat illuctando. Et locandæ per fluuium
pilæ
quidem sunt / ubi castigatiores et ut ita loquar desidio
siores
undæ preterlabantur. Huius argumenta loci dinoscen
di
alluuiones monstrabunt: alioquin sic rem captabimus.
Eos enim imitati qui nucem flumine sparsere: quibus col
lectis
obsessi uescerentur / perpetuum fluminis transitum su
pra
longe ad passus puta mille quingentos: quo præsertim
tempore
fluuius excreuerit: quippiam cale quod aquas su
pernatet
deiiciemus. Indicio erit aquas maiore illic se con
citare
impetu: quo loci quæ ieceris plurimum conueniant.