Profecto locandus is quidem erit / ubi et facile ponere: et im
pensa
non grauissima perficere: et eternum futurum sperasse
liceat
. Captanda igitur uada non profundiora: non abruta:
non
incerta: non mobilia: sed coequata et mansura. Vitan
di
uortices: gurgites: uoragines et eiusmodi: quæ mala per
fluenta
uersantur. Vitandique in primis anfractibus riparum
cubiti
: cum cæteras ob res / sunt enim istic ripæ ut uidere licet
ruinis
obnoxiæ / tum quod per eos ipsos cubitos alluuiorum tem
pestatibus
rapta ex agris materia et trunci et siluæ non re
cto
expeditoque lapsu deuehuntur / sed obuersantur: aliaque alias
retardando
glomerantibus congruuntur: uastumque coactæ in
cumulum
hærescunt pilis: unde fauces arcuum obstipatæ
succumbunt
quoadiu moleque pressantium aquarum detur
batur
opus / atque diruitur. Sed sunt pontium alii lapidei / alii
lignei
. De ligneis prius / quod opere sint faciliores: post de la
pideis
transigemus. Vtrumque firmissimum esse oportet.
Ergo is multa et ualida lignorum copia corroborabitur.
Quam ad rem pulchre exequendam / illud Cæsaris maiorem im
modum confert. Nam pontis quidem efficiendi rationem
sic
instituit. Tigna bina sexquipedalia paululum ab imo
præacuto
dimersa ad altitudinem fluminis / interuallo pe
dum
duorum inter se iungebat. Haec cum machinationibus
immissa
in flumen defixerat: figisticisque adegerat non di
recte
ad perpendiculum / sed prona ac fastigiata: ut secun
dum
naturam fluminis procumberent. His item contraria
duo
inter se ad eundem modum iuncta: interuallo pedum
quadragenum ab inferiore parte contra uim atque impetum
fluminis
conuersa statuebat. Haec utraque uti diximus con
stituta
bipedalibus trabibus superimmissis iungebat longis
quantum
institorum tignorum iunctura distabat. Huiusmodi
autem immissæ trabes binis utrinque fibulis ab extrema parte de
stinebantur: quibus disclusis atque in contrariam partem re
iunctis
/ tanta erat operis firmitudo atque ea rerum natura:
ut
quo maior uis aquæ se incitasset / hoc arctius colligata