Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
putent agrum priuernatem esse tutissimum quod eum profun
dæ uiæ quasi dimersæ fossæ perseccent / ingressu ambiguæ / pro
gressu incertæ et minime tute: ripis extantibus: unde ho
stis facile possit obteri peritiores tutissimam putant que coequae
tum per colliculorum dorsum agitur.
Proxime ad hanc ac
cedit quæ ex uetere more extructo aggere medios per cam
pos dirigitur.
Quin et illam ueteres ea de re aggerum nun
cuparunt: et profecta sic perducta multas de se præbebit com
moditates: nam cum ex prospectus amenitate per celsam
exaggerationem ambulantes uiatores ab itineris labore et
molestia plurimum leuentur: tum et multo interest hostem
longe præuidisse: et habere qui possis infestum urgentem
aut modica manu distinere: aut nulla tuorum iactura si su
peret cedere: et ad rem sit quod ad uiam portuensem annotaui
quando enim egypto / affrica / libia / hispaniis / germania in
sulis hominum ingens numerus: mercium maxima uis con
fluebat: stratam effecere.
duplam: et in medio lapidum or
do eminens uti limes extabat pedem / ut prodirent altera:
redirent altera / uitata properantium offensione.
huiusmodi
esse militarem uiam extra urbem oportet / expeditam dire
ctam atque tutissimam.
Cum ad urbem applicuerit si erit ciuitas clara et prepotens
uias habere directas amplissimas condecet: que ad dignita
tem maiestatemque urbis faciant.
Sin autem erit colonia / aut
oppidum tutissimos prestabit aditus: si non expedito in
portam rectabit: sed in dextram aut sinistram prope menia
ac presertim sub ipsis murorum propugnaculis diducetur
intra urbem uero non directa / sed fluentum more in hanc
atque in hanc / atque iterato in hanc ipsam / esse partem molli
flexu sinuosam condecet.
Nam preter illud quod ea quidem
ubi prolixior uidebitur: illic urbis amplitudinem opinione
adaugebit: profecto uehementer quoque confert ad gratiam
ad usus commoditates / ad temporumque casus / et necessita
tes.
Etenim et quanti erit hoc et rectantibus ad singulos