omnis ad ruinam reddatur prona. At muros contra missilium in
iurias
sic pulcherrime firmari arbitramur. Anterides basi trian
gula
uno in hostes angulo proiecto denum interuallo cubitorum
inter
se distantes per muri directiones excitabimus: et arcus ab his
ad
alteras interducemus atque testudinabimus: Et interuacua quæ
illic
ueluti scaphæ relictæ sunt / subacta paleis argilla uectibus den
santes complebimus. Fiet hinc ut tormentorum uis et impetus ap
pellens
lentitudine frustretur argillæ: Fiet etiam ut non nisi sparsim
et
ilico obstruendis fenestris murus tormentorum assiduitate queat
debilitari
. Apud Siculos pumicis copia perpulchre id præstabit:
quod
istic quærimus. Alibi pumicis et argillæ loco non incommo
de
utuntur cofo: Gypsum etiam huic operi no recusabimus. Demum
ex
his siquid adsit / quod humoris haustro nocturnisque uaporibus
obiectum
sit / id lapidea crusta atque rectura uestiatur. Et inprimis
iuuabit
ripam fossæ exteriorem paulo ponere elatiorem accliuitate
quam cæterum agri solum est. Sic enim missilium destinationes mu
ros
urbis non attingent: sed superuolabunt. Et sunt qui murum con
tra
machinamenta missilium tutissimum putent eum qui lineamen
to
ita ducatur / ut serræ denticulos imitetur. Atqui placent ad ur
bem
Romam muri: quibus decursorium ad mediam altitudinem
inest
: Suntque per murum aptis locis relictæ fossuræ / unde furtim
a
sagittariis incautus et properans hostis saucietur: Et ad murum
turres
quinquagenos in cubitos quasi anterides adigendæ prodeun
tibus
in rotundum frontibus et proceritate celsiores muro: ut qui
propius
applicuerit missilibus nudum obiiciat latus et conficia
tur
: Sic enim et murus a turribus / et turris a turre mutuo defen
detur
. Turres quo latere urbem spectant / muro nudatas poni
to
et apertas: ne hostem fortassis immissum protegant. Tur
ribus
murisque coronæ et decori sunt / et firmitatem ex nexura af
ferunt
: et admotarum scalarum irreptiones prohibent. Sunt qui
per
muros sub ipsis præsertim turribus intermissa præcipitia re
linqui
uelint / et muniri pontibus ligneis: qui confestim aut redu
cti
/ aut deiecti prout res exigat usui aut saluti sunt.

Ad portarum utrumque latus / ueteres assueuere geminas