oborta est. Quæ si ita sint / utique custodibus custodias / et muniti
omnibus
munitiones addendas quis negabit? Cæterum quod alibi
diximus / omnium erit capacissima urbs / quæ sit rotunda: tutissima
quæ
sinuosis anfractibus murorum obualletur: qualem fuisse hie
rosolimam scribit Tacitus. Non enim sine discrimine hostem in
tra
sinus / aut certa cum spe frontibus machinas admoturum statuunt.
Commoditatibus tamen ipso ex oppido capiendis prospiciemus:
quam
rem pro locorum oportunitate et necessitate fecisse ueteres
aduertimus
. Namque Antium quidem uetustam urbem latinam ad
littoris
sinum amplexandan / oblongum fuisse ex ueteris ruinæ resi
duis
apparet. Carræ ad Nilum quoque oblongum tenduntur. Polum
botram urbem Indorum in grassis longam fuisse scripsit Megasthe
nes stadia. lxxx. latam. xv. distentam secundum fluuium. Quadran
gulum
habuisse murorum ductum Babylonem: Memphim uero in
deltæ
litteræ modum perfinitam referunt. Denique quamcumque proba
ris
ambitus descriptionem / sat pro rei necessitate prouisum putat
Vegetius
: si tam latos posueris muros / ut propulsatores armari
mutuo
se obuia excursione non impediant: Si excitarimus tam al
tos
/ ut scalis admotis transcendi nequeant: Si ita calce structuraque
firmarimus
/ ut arieti machinisque no cedant. Etenim machinarum
duo
sunt genera: Vnum / quo ictu impulsuque prosternunt opus: Al
terum
quo suffodiunt muros atque subruunt. Vtrisque magna ex parte
prouidebitur
non muro magis quam fossa: Nam murum istic nisi ab infi
ma
aqua aut firmo a lapide perductum non probant: sed ipsam fos
sam
et latam et admodum profundam exigunt. Nam ea quidem testu
dinem
et turrim ambulatoriam et istiusmodi excludet: ne admoueri
iuxta
queant: Et inuenta aqua aut saxo / omnis cuniculorum agen
dorum
conatus frustrabitur. Est apud militares quæstio / fossam
ne
præstet aqua repletam habere: an siccam præferant. Incolarum
enim
ualitudini / non in postremis consulendum statuunt: tum et
hanc
probant / in qua siquid missilium impetu corruerit / ilico id
tollere
et purgare possis commode: ne istinc aggeratus ingressus
hosti
relinquatur.

Sed redeo ad moenia. De his ducendis sic monent ueteres / inter