uermium et eiusmodi: Tum et ubi alioquin tersissima perpurgatis
simaque
putes esse: illud non deest ut quod de planis diximus: multo
ista
magis atque magis hyeme algeant: et sub æstu intemperanter fer
ueant
. Postremo iterum atque iterum prouidisse oportet / ne siue mons
siue
rupes / siue lacus / siue palus / siue flumen / siue fons siue quid
uis
horum ita se habent: ut hostem munire tutarique / aut urbi et ci
uibus
afferre ulla ex parte incommodum possit. Hæc de urbium
regione
ac situ hactenus.

Ipsius urbis ambitum et partium distributionem intelligimus pro
locorum uarietate futuram esse oportere uariam: quandoquidem mon
tibus
non dari in promptu est: ut seu rotundam / seu quadrangulam /
aut
quam aliam probes / murorum descriptionem possis æque atque
aperto
in plano ducere. Veteres architecti oppidis circumdandis /
murorum angulos improbarunt: quod hostibus lacessentibus magis quam
incolis
defendentibus opitulentur: quod item ad machinarum iniurias to
lerandas
sint nequaquam ualidi. Et certe anguli ad insidias atque telo
rum
missiones / expugnatoribus non nihil conferunt: ubi excurrendi
et
sese recipiendi facultas præstetur. Montanis tamen urbibus iidem
maximo
interdum præsidio sunt: ubi se aduersus uiarum occursus
offerant
. Ad Perusiam urbem celebrem / quod uicos hac illac quasi
a
manu dispansos digitos per obductos colles porrigat: si uolet ho
stis
anguli frontem petere / non patebit illic ubi multa incesset ma
nu
/ et quasi aliqua subinsidente arce exceptas / tela eruptionesque
non
perferet. Itaque non locis omnibus circumdandæ urbis una ea
demque
ratio est. Postremo inquiunt ueteres / urbem atque nauim
haud
quaquam esse oportere tam amplam / ut uacillet uacua / aut non
sufficiat
plena: Sed alii quod tutiorem putarint / confertissimam uo
luere
: Alii quod optimam sibi spem pollicerentur in posterum / sa
xioribus spatiis delectati sunt: Alii fortassis celebritati et nomi
nis
posteritati consuluerunt. Namque urbem quidem solis a Busi
ride conditam / quam Thebem nuncupant. CXL. Memphim cen
tena
et quinquaginta: Babylonem supra trecenta item quinqua
ginta
: Niniuem bis ducenta atque. lxxx. circuisse stadia ex ueterum
historiis
comperio. Et fuerunt qui tantum concluserint areæ: