uisum ad omnem subitam spem et occasionem possint irrumpere
atque
opprimere. Neque minus probant in Marsis oppidum Bisseium
ipso
in triuio confluentium hinc atque hinc fluminum: atque inde uallium
arcto
ingressu / accessu difficili / asperis et inuiis circum surgenti
bus
montibus: ita ut neque loco assidere hostis / neque omnes obseruare
uallium
fauces possit: oppidanis ad subsidia et commeatus recipien
da
atque importanda / et ad lacessendum egregie expeditis.

Hactenus de montibus. Quod si plano posueris loco: et uti assolent
adfluentum ita ut is quidem media fortassis peruadat moenia: curato
ne
ab haustro aut in haustrum defluat: Nam illinc humiditas / hinc
frigiditas
adaucta fluii uaporibus molestior infestiorque perueniet.
Sin autem extra oppidi septum præterlabetur: præstanda erit circum
regio
/ et quibus eo sit uentis aditus expeditior / his muros abiicien
dos: fluuius habendus pone. In cæteris illud nautarum faciet ad
rem
/ quod putant uentos quidem natura sui admodum subsequi solere
solem
et orientales auras. Aiunt physici mane diei puriores esse:
cadente
sole humidiores. Contra occidentales esse auras surgente
sole
spissiores: occidente leuiores. Quæ res si ita est / fluenta ad ori
entem
atque item ad occidentem dimissa haud quaquam improbabuntur.
Nam cum sole ipso perueniens aura aut dispellet siquid trans ur
bem
exhalarit uaporis nocui / aut suo accessu minimum adaugebit.
Postremo ad boream fluenta / lacum et eiusmodi subtendi malim / quae
ad
haustrum: modo ne sit oppidum post umbram montis positum: quo
quidem esset nihil tristius. Sino cætera quæ supra disseruimus. Com
pertum
habent haustrum grauem quidem esse et natura morosum: ut
eius
mole pressis uelis nauigia quasi addito pondere multo obmer
gantur
. At Borea contra mare prorasque leuigari: Sed horum quiduis
præstat
submotum esse procul / quae aut immissum aut ad muros adiunctum
atque
applicitum. Et præsertim reprobant fluuium qui depressus ripis
admodum hirtis / profundo alueo / saxeo umbrosoque fluat: quod is quidem
et
potus det nocuos: et aerem insalubrem: tum et a stagno paludeque
pigra
et lutosa longe abfugisse omnino prudentis ac bene consulti est.
Non repeto coeli morbos qui infunduntur istinc / innatas quidem ha
bent
cum cæteras æstiuas pestes foetoris / culicum foedissimorumque