ductique ea sub coeli facie fertiliores esse cultus senserint. Atqui
sub
tauro monte / quæ partes ad aquilonem spectent / longe ante
alias
esse salubres: ea præsertim re qua et fertiles prædicant histo
rici
. Demum sicubi in montibus ponendum sit oppidum / inpri
mis
animaduertendum est: ne quod istiusmodi in locis assolet: ma
xime
ubi celsiores circum alii sese attollant colles: grauis et diuti
na
nebularum collectio atram diem / et fuscum assiduo rigidumque
coelum
præbeat. Tum et uentorum immodica excursitatio et mo
lestia
ne quid immanius uexet prouidendum est: et præsertim bo
reas
istic: Nam is quidem inquit Hesiodus cum cæteros / tum in
primis
senes reddit torpentes et inflexos. Incommoda erit urbis
area / in quam superextensa rupes a sole conceptos uapores refun
dat
: aut in quam auernæ conualles auram acrius obfundant. Alii
præcipitiis
locorum esse urbis latus finiendum monent. Sed præ
cipitia
ipsa ferme omnia / quae ex se contra motus et tempestates inua
lida
sint monstrant cum alibi pleraque oppida / tum et in ætruria uo
la
terræ: labuntur enim temporum ductu: et quæ imposueris tra
hunt
in ruinam. Et cauisse quidem oportet nequis supra immineat
contiguus
mons: quo occupatio infestus hostis urgeat: neue ulla
subtendatur
hosti tuta planities tanta: ut eo loci castra uallare ad
obsidendum
/ aut aciem struere ad oppugnandum possit. Vrbem
condidisse
Agrigentinam Dedalum legimus ardua in petra / dif
ficili
aditu / ut tribus non plus uiris custodiretur aptum præsidium:
modo
non æque paucis obstruatur armis exitus / atque arceatur in
gressus
. Cingolum in Piceno a Labieno conditum / periti rei mi
litaris
uehementer comprobant / cum cæteras ob res: tum quod plerisque
ferme
omnibus montanis oppidis euenit / ut ubi conscenderis æqua
pateat
dimicatio / id illic non sit: Rupe enim educta et præcipiti
refutantur
. Nec habet quidem hostis qui agrum una circum excur
sione
populari ac uastare ad arbitrium possit: neque omnes una ob
sidebit aditus. nec se iuxta castris positis tuto recipiet: Nec pabu
latum
/ lignatum / aquatum emittet sine periculo. Contra oppida
nis
sit: nam subiectis subnexisque hinc atque hinc collibus crebris in
teriectis
uallibus habent qua e uestigio egredi lacessere: atque impro