non licebit / utemur ad res necessarias captandas argumentis huius
modi
: ut maritimis plagis urbs non littori nimium uicina / si erit in
plano
: ne ue nimium semota si erit in monte sita relinquatur. Mu
tari
littora testantur cum pleræque alibi aliæ urbes: tum in Italia
Baiæ mari immersæ. Apud ægyptum Pharus / quæ prius mari fue
rat
circumdata: nunc ueluti Chersonessus ad continentem hæret. Sic et
Tyrum et Clazomenas fuisse scribit Strabo. Quin et templum
hammonis olim fuisse ad mare ferunt secessumque maris longe immedi
terraneis restitisse. Atqui monent aut ipsum ad litus / aut porro
longe
ab mari ponas: Nam maris quidem auram uidere licet sale
grauem
esse atque asperam. Ergo cum ad mediterranea præsertim
plana
appulerit: humentem illic aerem offenderis inhausto deli
quescente
sale / nimirum coelum reddit crassum et prope muculentum:
ut
plerisque istiusmodi in locis uolui nonnunquam aere telas aranearum
similes
uideas: Aiuntque cum aere non secus atque cum aquis agi: quas
in
promptu est mixtione salitarum corrumpi / quoad etiam foetore
ostendant
. Probant urbem ueteres præsertim Plato: quæ a mari mi
lia
distet. x. Quod si ab mari longe posuisse non licebit: situ locabitur
quo
auræ istiusmodi nisi diffractæ et lassæ ac depuratæ appellant:
Locabiturque
pone / ut montium intercursu uis omnis a mari noxia
intercepta
frustetur. Ex littore aspectus ipse maris perquam iucundus
est
: neque item non salubri lustratur coelo: Quæ enim assiduis uentis
agitatæ
continuis momentis respirent: has esse Aristoteles saluber
rimas regiones putat. Sed caueant ne sit mare istic herbidu depresso
littore
et immerso: sed profundum / abruptis uiuo saxo hirtisque ripis ri
gens
: Ipsamque urbem superbo / uti loquuntur / montis dorso statuisse
cum
ad dignitaten / tum ad amoenitatem / tum et inprimis ad salubri
tatem
atque salutem conferet. Nam quo loci ad mare immineant mon
tes
: nusquam est illic mare non profundum. Tum ex mari siqua ua
porum
crassitudo insurgat / ascensu deficit. Et siquid repentina ho
stilis
manus attulerit aduersi / maturius præuidetur / et tutius sub
mouetur
. Collibus positam urbem probant ueteres: quæ ad ori
entem
uergat. Probant etiam quam pertingat calida in regione
boreas
. Alii fortassis eam probabunt: que ad occidentem prona sit: