adeo clementi / ut nulli arborum ne uitibus quidem folia integrum
per
annum decidant: Qualem ue sub tauro monte locis quæ ad aqui
lonem
spectant: Namque illic Strabo racemos dari cubitorum binum
attestatur: et singulis a uitibus singulas uini amphoras: et unica ex
ficu modios colligi. Ixx. Qualem ue India hyperboreaque in insula
ad
occeanum colit: cuius agro bis annuos fructus capi prædicat He
rodotus: Qualem ue apud Lusitanos: unde ex reciduis seminibus
alteras
atque alteras capiant messes: Aut potius qualem Talge Caspio
in
monte: qui ager fruges etiam incultus præbeat. Rara hæc: et
quæ
facilius optes quam reperias. Ergo præstantissimi ueteres / qui de
huiusmodi rebus ab aliis accepta / et ab se excogitata mandarunt lit
teris
. Ciuitatem statuunt ita esse oportere positam: ut agro conten
ta suo: quantum rerum humanarum ratio et conditio patitur / nullis
aliunde
petitis indigeat: Et ita munitam finium ambitu: ut cum ab
hoste
non facile possit inuadi: tum et alienam emittere in prouinciam
militem
ad arbitrium ualeat hoste etiam inuito: Sic enim habitam
ciuitatem et libertatem tueri / et se imperiumque multo propagare posse
consentiunt. Sed quid ego hic dixerim ægypto ad laudem inprimis
datur
: quod sit quaque uersus mirum in modum munita / et penitus inac
cessibilis
/ hinc mari / illinc deserti uastitate obiecta: dextera mon
tibus
abruptissimis: sinistra paludibus diffusissimis: Tum et agri
tanta
est fertilitas / ut esse ægyptum ueteres publicum orbis orreum
dixerint
: Solereque deos eo animi gratia et salutis confugere: Hanc
tamen regionem tam munitam tam fertilem: ut cunctos mortales pa
scere
/ deos ipsos excipere hospitio saluareque posse glorientur: nunquam
fuisse
omni ab æuo liberam testatur Iosephus. Probe igitur ad rem
admonent / qui res mortalium ipsius etiam Iouis in gremio tutas /
nequicquam futuras fabulentur. Iuuet idcirco illud Platonis imitare /
cum
rogaretur ubinam essent præclaram illam quam sibi effinxisset
ciuitatem inuenturi: non inquit agimus istuc: sed cuiusmodi fore
omnium optimam statuisse deceat peruestigamus: tu eam cæteris præ
ferendam ducito: quæ ab istius similitudine minus aberrarit. Sic et
nos
quasi exemplaria afferentes eam perscribamus urbem: quam omni
ex
parte futuram commodam doctissimi arbitrentur: in cæteris tempori