exaggerarent: Hinc per ægyptum constitisse urbes dicunt. At
de
his alias. Nunc etsi natura quidem uti aiunt / omnia quæ fi
unt
leuioribus principiis excreuisse uideam: placet tamen a dig
nioribus
ordiri.

Vniuersis urbis / et quæ urbis partes sunt publica omnia debentur.

Vrbis habendæ speciem causamque si ex philosophorum sententia esse
hanc
constituemus: ut uitam eo ducant accolæ pacatam / et quoad
eius
fieri possit uacuam incommodis / omnique molestia liberam: Pro
fecto
iterum atque iterum excogitasse oportet: qui ponatur loco situ
et
linearum ambitu. De his alii aliter sensere. Summam scribit
sar ad laudem / solitos Germanos ducere / ubi latissimas circumuasta
tis
finibus haberent solitudines: Id quidem ita quod repentinas hostium
excursiones
ea re maxime abuetari arbitrarentur. Exercitum in
æthiopiam Sesostrim ægyptiorum regem immittere destitisse putant
historici
: quod frugum inopia et locorum difficultate absterreretur.
Regem Assyrii aduenam desertis et inaquosis tutati locis passi sunt
nunquam. Arabes itidem quod aqua et fructibus deficiant / ab externorum
impetu
et iniuria æternum fuisse immunes ferunt. Italiam nulla
re
alia sæpe a barbaris petitam armis scribit Plinius / quam uini ficique
uoluptate
. Adde quae rerum istarum copia / quæ ad uoluptates
faciat
/ uti aiebat Crates / et senibus et iuuenibus nocua est: Nam
illos
efferatos: hos effeminatos reddit. Apud æmericos / inquit
Liuius / regio fertilissima est: Sed quod plerunque ubere solet agro eue
nire
/ homines alit imbelles. Contra Ligii quod terram incolant lapi
dosim / qua exerceri assiduo et extrema uictus parcitate diem tra
here
oporteat: per quae industrii et robustissimi sunt. Quæ res cum
ita
sint / huiusmodi fortassis regiones asperas et difficiles conden
dis
urbibus erunt qui non uituperent. Alii secus: Namque optabunt
quidem
agi apud se naturæ beneficio et munere: ut cum ad neces
sitates
/ tum et ad uoluptates et delitias addi amplius nihil possit.
Bonis enim ut bene utamur / dari posse legibus et patrum institu
tis
. At uero quæ conferant in uita / iucundiora quidem nimirum ea
esse
si domi sit / quam si aliunde quæsito opus sit. Et cupient quidem
agrum
dari / qualem apud Memphim: quem scribit Varro frui coelo