ædificia / et quorum ex usu uarientur accuratius consideremus quod
inter
se differant: quo inde singula clarius recognita distinctius
pertractentur
. Repetamus ea de re / quid de hominum cætu par
tiundo ueteres illi rerum publicarum legumque conditores uiri pe
ritissimi
senserint: qui studio / cura / diligentiaque istiusmodi rebus
perseruerandis atque recensendis summa cum laude inuentorumque
admiratione
uersati sunt.

Theseus / inquit Plutarcus / rem publicam diuisit in eos qui leges
diuinas
atque humanas constituerent atque interpretarentur: et eos qui
artificio
exercerentur. Solon pro census diuitiarumque copia et modo
suorum
habuit ciuium ordines distributos: ita ut qui minus. ccc.
ex agris annua exciperent prope in ciuium numero censendos non
putarit
. Athenienses primos sibi habuere uiros doctrina et usu re
rum
cultos / ac peritos: proximos oratores: postremo opifices.
Romulus a plebe equites et patritios discreuit. At Numa rex ple
bem
diuisam fecit per artes. Apud Gallias plebs pene seruorum du
cebatur
sorte: Reliquos aut milites fuisse tradit Cæsar: aut sapien
tiæ religionique deditos: quos illi Druides nuncupant. Apud Pan
theos supremi sunt sacerdotes: secundi agricolæ: tertii milites:
cum
quibus et pastores et duces ouium. Britanni suos quatuor di
uidebant generibus: Primi erant quibus fiant reges: alteri sacerdo
tes
: tertio loco milites: postremo uulgus. Aegyptii primos dede
re
gradus sacerdoti: subinde reges præfectosque locarunt: tertio po
suere
ordine bellatores: et multitudinem diuerse itidem inter agri
colas
pecuarios artificesque / atque etiam / ut inquit Herodotus / mer
cennarium
et nautam. Hippodamum referunt suam quoque diuisisse
rem
publicam in partes tris: artificem / agricolam / et propulsatorem
belli
. Non improbasse Aristoteles eos uisus est: qui a multitudi
ne
selegerint dignos: quos consiliis / magistratibus / iudiciis ue præ
ficerent
: Cæteram uero plebem diuisam reliquerint inter agrico
las
/ artifices / mercatores / mercenarios / equites / pedites / et turbam
naualem
. Cui haud multo dissimilem ex Diodoro historico fuisse
apud
Indos rem publicam apparet: Nam illic sacerdos / arator / pa
stor
/ artifex / miles / effori: et qui publicis consiliis præsunt.