humore humectoque aere gaudent pauimenta dum fiunt. Et in um
broso
atque humido firmiora et integriora seruantur. Et pauimen
tis
nocua inprimis sunt / soli infirmitas / et repens exsiccatio. Nam
ueluti
reiteratis pluuiis densatur in aruis tellus: ita et pauimenta
abunde
humectata unam integramque insoliditatem ferruminantur.
Quo in loco pauimenti ex fistulis tectorum imber cadens excipi
tur
/ lapideam posuisse oportet crustam perquam integram et admo
dum
solidam: ne impotentium guttarum assidua / ut ita loquar /
improbitate
refodiatur atque uitietur. Præterea pauimentum quod
in
materia et contignato insternitur curandum est ut ossa quibus
sustineatur
/ uiribus sint ualida et inter se coæqualia: Quæ res si
non
erit: puta siquo loco aut paries aut trabs ualde robustior cæte
ris
subiecta sit: eo loci findetur pauimentum atque uitiabitur. Nam
cum
materia non semper eodem tenore uigoreque consistat / sed tem
porum
uarietatibus moueatur / humidis mollescit: siccis ad rigi
ditatem
sese reuocat atque obfirmat: ea re partibus eneruatioribus
sub
pondere laborantibus atque sidentibus nimium finditur.
De his hactenus.

Sed illud nolim præteriisse quod probe faciat ad rem. Namque, alia
quidem
fundamentis fodiundis: alia complendis. alia parietibus
attollendis
: alia testudinibus imponendis: alia crustis obducendis
tempora
atque anni acrisque modus et facies debentur. Et enim fodi
untur
quidem commodissime per caniculam atque ipsum per autumnum
tellure
arenti et humoris exuberantia fossiones non impediente.
Complent etiam haud omnino incommode ad primum uer / maxi
me
ubi profundiora sint: nam ab æstatis ardoribus satis protegen
tur
tellure obsidente atque circumfouente. Sed longe commodius
complebuntur
ad brume initium: modo ea regio non sit sub coeli
axe
et eiusmodi: ut e uestigio gelet potius quam cohæreat. Paries
quoque
cum æstus nimios: tum et acres algores atque subitas gelationes
atque
præcæteris aquilones uentos odit. Et inprimis testudo omnium
maxime
æquabilem et contemperatam coeli tempestatem optat:
quoad
obfirmauerit opus sese / atque duruerit. Crustas per quam attem
perate
inducemus ad uergiliarum ortum: et per eos demum dies