Eius duo sunt genera: unum planum / latum pedem / longum cubi
tum
spondis hinc atque hinc hirtis extantibus ad sui latitudinem
partem
nonam: Aliud aduolutum et crurium tuendarum arma
imitetur
: Ambo qua imbrem defluentem capiant apertiores: qua
euomant
arctiores. Sed plani imbrices commodiores sunt: modo
ita
iungantur ad regulam et libellam / ne in latus pendeant: necubi
lacunæ
intercurrant / aut tumuli extent: ne quid transuersi fluen
tem
pluuiam interpellat: ne quid interuacuum relinquatur. Va
sta si erit tecti superficies / ampliores exigentur tegulæ: ne imbri
um riuuli canalibus non recipientibus superfundantur. Tegulam
ne
turbines asportent / uelim omnem fultu calcis affirmari: præ
sertim
in publicis operibus: Nam in priuatis sat erit si prima stil
licidia
contra uentorum impetum affirmaris: tum et soluti aptius
instaurantur
/ ubi uitium factum sit. Alio quid id hunc in modum
fiet
aptissime: Nam in tectis quidem ligneis assium loco testaceæ
tabellulæ ad decurrentes quadrulos extendentur uinctæ gypso.
In has tabellulas superinsternentur plani imbrices / et firmabun
tur
calce: Opus id contra ignes tutissimum / et ad usum incolarum
accommodatissimum: Et minore fiet impensa / si tabellusarum lo
co
cannam græcam subinstraueris / calceque firmaris. Tegulam /
quam
præsertim operibus publicis calce affirmaris / uelim non ni
si
biennio sub gelu et sole habitam sumas: Inualida enim si fuerit
posita
/ non sine operis dispendio tolletur. Subuenit ut illud refe
ram
/ quod apud Diodorum historicum celebres illos ad hortos
pensiles
Syriæ nouo et minime inutili inuento factum legimus:
Nam
in trabibus quidem harundines asphalto oblitas apposuere:
in
eas coctos lapides coaptauere duplici instratura uinctos gypso:
Tertio
loco plumbeas adiunxere tegulas ita conflatas atque coagmen
tatas
: ut nullus humor ad primos lateres penetraret.

Venio ad pauimenta: quando ea quidem tectorum naturam sa
piunt
. Horum alia subcliuo: alia contignatis: alia non contigna
tis
: utrisque solidam et ad suas lineas exactam esse oportet superficiem:
ubi
inducantur. Subcliuo superficies fastigiabitur: ut indenos quosque pe
des
nihil minus binum declinet digitum. Et habebit quo aqua