tumque opus proruat: Tam etsi dari testudinibus nihil commodius
potest
: quam ut aquam abunde combibant / et nunquam sitim sentiant.
Hactenus de his.

Redeo ad tecti crustam. Nempe si recte interpretamur / nihil est
in
toto ædificio antiquius / quae habere sub quo urentes soles atque e
coelo
cadentes tempestates profugiens excipiare. Id adeo benefi
cium
tibi ut perhenne sit / præstat non paries / non area / non quod uis
istorum
omnium: sed una inprimis quantum uidere licet / extrema te
cti
crustula: quam ipsam habere contra omnes temporum iniurias
ualidam
/ prout rei necessitas postulat / atque constantem hominum
industria
et artes facto rerum omnium periculo uix dum satis reper
tam
reddidere. Neque facile reperiri posse confido: Nam cum non
solum
imbrem: uerum et gelationes et æstus / et omnium item infe
stissimi
uenti lacessere nusquam intermittant: quis tam assiduos tamque
acerrimos
hostes tolerare uspiam diutius possit: Hinc est quod alia
ilico
putrescunt: alia dissoluuntur: alia parietes deprimunt: alia fin
duntur
/ rumpuntur: alia absterguntur: ut ne metalla quidem alibi
contra
tempestatum iniurias inuicta istic tam multas perferre offen
siones
queant. Sed homines pro locorum natura copiarum rerum /
quæ
ad manus subueniret non aspernati / quoad licuit necessitati
prouiderunt
: Ergo uariæ contegendorum operum ortae obseruatio
nes. Pyrges inquit Vetruuius / harundine: et apud Massiliam
subacta
cum paleis terra operiunt. Thelophagi apud Garamantas /
ut
refert Plinius / testudinum superficiem crustis tegunt. Maxima
pars
Germaniæ asserulis utitur. In Belgica prouincia candidum
facilius
secant lapidem / quae lignum tenues in laminas: quas pro tegu
lis
exponunt. Ligures ætruscique tegendis ædibus latastras adhibent
crustoso
ex lapide disceptas. Alii pauimenta de quibus mox referam
experti
/ tandem omnibus periclitatis / nondum tamen ingenia et indu
stria
mortalium inuenere commodius tegula testacea: Nam pauimen
torum
quidem opus pruinis scabrescit / findit / sidet. Plumbum
feruoribus
solis colliquescit. æs si graue est / magno ponitur: si
tenue
/ uentis deturbatur / atque ærugine gracilescit / ablaceratur.
Tegulam ciprium quendam Criniam agricolæ filium inuenisse ferunt.